FULGETRUM

FULGETRUM
FULGETRUM
quid. Plin docet l. 2. c. 43. Sin nube luctetur flatus aut vapor, tonitrua edi: si erumpat ardens, fulmina: si longiore tractu nitatur, fulgetra. His findi nubem, illis perrumpi, aiens. Idem nempe cum coruscatione, seu Fulgure, unde quia coruscatio saepe cum tonitru, fulgetrum et tonitru pro uno accepit Solin. c. 54. Virg. illud sic describit, Aen. l. 8. v. 392.
Ignea rima micans percurrit lumine nimobs.
Nomen a fulgo antiquo, pro fulgeo, inde fulgero, ἀςτράπτω et fulguro, quod ei synonymum Plin. facit, alii sic distinguunt, ut fulgero sit id, quod diximus, fulguro autem κεραυνόω, medium enim Latinitatis aevum, imo etiam antiquius, fulguris voce fulmina appellavit passim, ut videbimus infra, ubi de Fulguritis. Ceterum Plin. inquit l. 28. c. 2. Fulgetras popysmis adorare, consensus gentium est. h. e. renuibus sibilis ore emissis, vel leviter complosis manibus cavis, ad deliniendum Iovem iratum, qua de re vide Alexandr. ab Alex. l. 5. c. 13. et dHadr. Turneb. Advers. l. 4. c. 25. Nempe Fulgur Romanis Numen videri possit; sed idem ac Iuppiter. Ita enim festus, Provorsum fulgur appellatur, quod ignoratur noctu, an interdiu sit factum. Itaque Fovi Fulguri et Summano sit etc. Quo modo non tantum est in editis, sed etiam in MS. Farnesiano: ac Lilius quoqueve Gyrald. Fulgur inter cognomenta Iovis reponit. Verisimilius tamen Voss. indicat, ut Graeci Iovem dixêre Κεραύνιον et Βρονταῖον, quae Apuleius Fulminatorem et Tonitrualem vertit: ita hîc quoque non Fovi Fulguri legendum, sed Fulgenti; verbo Augurum, qui Fulgere dixêre pro Fulgurare, Cic. de Nat. Deor. l. 2. Hinc etiam Augures nostri, cum dicunt: IOVE FULGENTE TONANTE. An potius Fulgurio, siquidem Templi Iovi Fulgurio sacri, meminit Vitruv. Scripsit autem
de arte Fulgurali Bygois Nympha, apud Tuscos, teste Serv. Aen. l. 6. ac Cic. Div. l. 1. auctor est, egisse de ea Etruseorum et haruspicines et fulgurales, et rituales libros Romanos etiam Augurales, ide observationes eiuscemodi, apud eundem Tull. Div. l. 2. Etiam praeter Plin. l. 2. c. 52. adi Senec. Nat. Quaest. l. 2. c. 47. ac seqq. tribus, et inprimis Ε᾿φήμερον βροντοςκοπίαν ἐκ τῶ τοῦ Τάγητος, Considerationem fulgurum ac tonitruum, et eorum signific ationem per singulos anni dies, petitam ex libris Tagetis, quam Romanae Urbis propriam Nigidus Figulus arbitrabatur: quamqueve primus divulgavit Ian. Rutgers. Var. Lect. l. 3. c. 16. Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 3. c. 8. Vide et hîc infra Fulmen, nec non ubi de Privatis feriis. Addam hîc saltem, primum Apellem Fulgetra pinxisse, ex Plin. saepius laudato l. 35. c. 10. Pinxit et quae pingi non possunt, tonitrua, fulgetra, fulguraque Bronten, Astrapen, Ceraunobolon appellant. In quibus verbis et ipse inter fulgetra et fulgura discrimen supra notatum confirmat, posteriorem vocem de fulminibus accipiens.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Voluta — Este artículo o sección sobre zoología necesita ser wikificado con un formato acorde a las convenciones de estilo. Por favor, edítalo para que las cumpla. Mientras tanto, no elimines este aviso puesto el 25 de septiembre de 2011. También puedes… …   Wikipedia Español

  • Cono (molusco) — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase cono. ? Caracoles cono Conus geographus …   Wikipedia Español

  • Conus miliaris — Miliariconus miliaris Apertural view of a shell of Miliariconus miliaris miliaris Scientific classification Kingdom …   Wikipedia

  • Conus — Para otros usos de este término, véase cono.   Caracoles cono …   Wikipedia Español

  • ASTRAPAEA — nomen gemmae, apud Plin. l. 37. c. 11. Astrapaeae in nigro aut cyano discurrunt, e medio fluminis radii. Graece ἀςτροπαία, ab ἀςτραπὴ, fulgur, fulgor, fulgetrum. Idem Salmas. ibid. p. 770 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CORUSCATIO — vide infra Fulgetrum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FULGURIUS — cognom. Iovis apud Romanos, cuius templum Vitruv. memorat, uti diximus supra in voc Fulgetrum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • escler — que fait le tonnerre, Fulgetrum, Fulgur …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”